monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 89
{XXX} saepe Psylli, qui reliquarum venena terrarum invehentes quaestus sui causa peregrinis malis implevere Italiam, hos quoque importare conati sunt, sed vivere intra Siculi caeli regionem non potuere. visuntur tamen aliquando in Italia, sed innocui, multisque aliis in locis, ut circa Pharum in Aegypto.